viernes, 24 de noviembre de 2017

Speculum sericum (fabula serica)

Agricolam sericum urbem profectum ad oryzam veneundum uxor petivit ut pectinen sibi pararet. Cum demum oryza omnino vendita fuisset, agricola cum amicis convenit ad bibendum et celebrandum. Paulo post paululum ebrius dum rediebat domi in mente ejus venit sibi uxorem aliquid petivisse, sed quidnam? Non recordari quevit. 

Emit igitur in taberna quadam muliebre quod primum ei allicit animum: speculum. Villam rediit. Donum dedit uxori, agrum petivit ut laboraret. Uxor postquam sese aspexit in speculo, flere coepit. Mater causam cur lacrimas effunderet rogavit.

Uxor speculum commodavit et “Maritus” dixit “mihi attulit aliam feminam, virginem pulchramque”. Mater sumit speculum et visum “Noli” filiae dixit “curare: est tantum vetula”



Fons: http://ciudadseva.com/texto/el-espejo-chino/ (Hispanice)

miércoles, 1 de noviembre de 2017

De saga quadam (Malleus maleficarum)


His in diebus multa legere latine poteritis de sollemnitate omnium sanctorum necnon de moribus Romanis erga mortuos. Quorum in numerum volui addere locum* de mallefica irata quae amico suo consuetudinem finem facere non vult, quodque locum inveniri potest in Malleo Maleficarum, tractato quod saeculo XV utebatur in Europa ut sagae agnoscerentur, sectarentur, tandem flammis comburerentur. Quamquam non satis legi opera latina christiana, mihi videtur hoc loco scriptum esse a hominibus qui latinitatem christianam colebant (Biblia Vulgata, patres ecclesiae...), quam ob rem inveniatis forsan vocabula ignota sive inusitata. Utcumque sit, credo id satis bene (intel)legere poteritis si antea legeritis summarium quod exaravi. Vobis omnibus exopto faustum diem omnium sanctorum, noctem Mortuorum, sive quidquid apud vos celebretis.


Summarium
Juvenis quidam consuetudinem conjungit virgine quadam. Cum hujus consuetudinis finem facere vellet, illa efficit ut membrum virile perdat. Perterritus ad cauponam (cellarium) se confert bibendi cupidus illicque mulierem offendit cui omnia narrat. Quae his auditis ex tempore quid accidisset intellegit, eumque quaerit num nomen feminae novisset. “Tibi opus erit vi uti”, ei dicit. Hic igitur nocte ineunte stat juxta viam qua malefica ambulare solebat. Cum tandem advenit, ei appropinquat ut sanitatem restituat. Hanc se nihil scire dicentem manutergio strangulare incipit. “Nisi restitueres sanitatem, morieris”. Mallefica moribunda constituit membrum reficere. Statim, ut ipse referre potest, membrum apparet sub vestem.


In oppido namque Rauenspurg juvenis quidam juvenculæ adhæsit, quam relinquere volens membrum virile perdidit, præstigiosa utique arte: ut nihil videre aut tangere præter planum corpus posset. Anxius inde cellarium quendam adiit, ut vinum emeret, et paululum residens, mulieri cuidam alteri superuenienti causam tristitiæ suæ aperiendo singula enarravit, et ita esse corpore demonstrabat. Astuta illa, an aliquam suspectam haberet, inquisivit. Et ille utique: talem ipsam denominando, et rem gestam narrando manifestavit. Et illa expedit, ut per violentiam aliquam ubi benevolentia tibi non suffragatur, pro acquirenda sanitate ipsam inducas. At juvenis in crepusculo noctis viam quam transire Malefica solebat observavit, et ipsam reperiens, dum pro sanitate corporis sibi reddenda supplicaret. Et illa se innoxiam, nec quicquam scire assereret, ipsam invadendo manutergium quoddam ad collum fortiter comprimendo strinxit, dixit: Nisi mihi sanitatem restituas, e manibus meis peribis. Unde illa, quia clamare non poterat, et iam facies tumefacta nigrescebat: “sine”, inquit, “me liberam, et te sanabo”. Et iuuenis dum nodum et stricturam laxasset, Malefica manu ipsum inter femora seu coxas tetigit, dicens: jam habes quod desideras. Et juvenis ut postmodum referebat, notabiliter persenserat, antequam visu aut tactu seipsum certificasset, membrum sibi ex tactu dumtaxat Maleficæ fuisset restitutum. (Malleus maleficarum, II, Quaestio I, Capitulum VII, 261)


*Gratias agere oportet Eva Lara Alberola, cujus symbola "La brujería en los textos literarios: el caso del Malleus Malificarum"  (Revista de Filología Románica, 32, 41-65) inveni hunc locum.


sábado, 7 de octubre de 2017

Primum vivere, deinde fashion



Tres indutrices* petasum gerentes in commentario* Vogue

Hoc commentariolum nos monet de usu petasi**, ne eo modo eum induamus ut nos prohibeat quominus prospicere possimus neque aliquid, invitis nobis, offendamus. Sic paucis mutatis celeberrimi proverbii – sunt qui dicunt a Thomas Hobbes dicto- nos monet 'primum vivere, dein fashion', scilicet primum vestimentis utiliter, postea eleganter uti: ne igitur, ut Empedocles ille, qui in puto cecidisse dum philosophabar dicitur, nos autem nimis curantes morem novissimum* prave ambulemus.

** Scio esse varias voces ad petasos nominandos: nulla vero hac aptior mihi visus est. Si aliter sentis seu aptiorem vocem novisti, mihi certiorem facias.

* 'model', 'magazine' and 'fashion' in http://www.josephsusanka.com/silva (Lexicon Morganus)

martes, 5 de septiembre de 2017

De Cælo 2017 (Matriti)

Ecce nos, grex b3

'Quid dulcius quam habere quicum sic ut tecum loqui?' dixit Cicero: quis enim negare audeat? Hujus sententiæ hac septimana interdum memini cum Matriti afui ut scholas æstivas linguæ latinæ vivæ peterem. Neque vero tantum in latine loquendo mihi in mente venit hanc sententiam: immo confitendum est mihi hoc anno consuetudinem jungere dulcissimam cum aliquos homines qui adhuc non satis latine callent ut ex tempore loquantur, quam ob rem non tam diu latine quam anno superiore locutus sum; neque, ut aliud denuo confitear, mihi pudet: amicos enim amicasque novi quos procul dubio me doctiorem beatioremque fecerunt quibuscumque diu nexus junget. De hac re autem non loquar, quamquam nunc mente volvo multæ quæ animum adhuc nunc curso peracto excitant; neque fortasse potuissem, cum aliquando sint res quæ latine, immo meo in sermone hispanico, difficilimæ expressu sunt me nondum satis callente.

Scholis enim interfui Cursus Aestivi Latinitatis Vivæ Matritensis (C.AE.L.U.M. acronymo dictum) quo magistri discipulique tum tirones cum peritiores urbem Matritensem, Hispaniæ caput, ad rationes docendi necnon simul ad linguam latinam exercendam petunt per fere unam septimanam. De quibus rebus cottidie agantur scholæ potestis hic certos fieri esse. Hoc cursus, conditum atque instructum ab illustrissimis fautoribus illius societatis CulturaClásica.com, quæ cultum clasicorum Hispaniæ maxime favet abhinc jam multos annos, hac æstate jam quinque annos nata est et, ut puto omnes optamus, multos per annos adhuc celebrabitur.



Cottidie igitur mane sodales in diversos gradus dividebantur ad scholas recipiendas, ab gradu A1 (plus minus secundum illa ratione europæa linguarum) in quo primi capituli Familiæ Romanæ leguntur usque ad peritissimum C1 'humanistæ' nuncupatum ubi lectiones de scriptoribus antiquis dissererentur (ecce exemplum a illustrissimo Ansgario nostro dato). Ipse gradu B3 interfui, ubi aliquando legebamus scriptores antiquos -Plautus, Titus Livius et alii- aliquando exercebamus novas rationes capitulorum FamiliæRomanæ docendorum una cum diversis magistris, de quibus postea vos loquar. Deinde prandio sumpto paucis post horis vespere aliquando seminaria, quorum oportebat seligere quas optatissimas tibi fuerint, quibusque multæ tractabantur (nempe de scriptoribus, de rationes docendi necnon de instrumentis ad docendi aptissimis) aliquando lustrationes latine peractas in Musæo (ambo 'El Prado' atque 'Caixa Forum') quae dicuntur celebrabantur. Postremo cena sumenda erat jamque tempus aptus ad nonnulla facienda tandem se praebebat: alii ad garriendum necnon pocula sumenda una cum amicis, alii -fama tradit, ipse vero nescio- ad scholas postridie parandas.

Præter hoc autem fuit occasio pulcherrima ad consuetudinem jungendo cum magistris fautoribusque maximis qui rationem vivam linguæ latinæ favent. Etiam cum illis qui mihi scholas non dederunt, quamquam mihi confitendum est non satis mihi fuit tempus ad cum illis loquendum hoc anno: ædibus enim conductis una cum amicis meis procul deversorium ubi alii manebant seminariaque habebantur non tam diu cum his hominibus fuit. Utcumque sit, saltem, ut de eis loquar, paululum cum nonnullis locutus sum.

Lectiones enim audivi a duobus magistris quos jam anno præterito noverat: nempe Georgius Tarrega, maxime cultus classici fautor ex omnibus, vehemens orator necnon peritissimus multis in rebus qui identidem curat ne verbum Hispanicum ex oris nostris efluat atque copiam verborum augeamus; et Aloisia, doctissima magistra, quæ semper jucundissima exercitia nos præbet latine quasi sermone Hispanico loquendo. Ambo igitur ex Valentia, urbs latinitatis florens: illic enim Collegium Latinitatis una cum aliis magistris discipulisque condederunt. Ex quibus quoque David González, quo versiculos quosdam a Terentio enodare libentissime licuit in seminario, quoque mihi fortuna præbuit occasionem noscendi.
Antonio Cantudo, Santiago Campo, Antonio González Amador et Emilio Canales (nisi fallor...)

Fuerunt alii jam mihi quoque noti interretis causa, præsertim quorum jamdudum voces mihi licuit audire cum sermones ediderent: Justus ille Bailey primum, cum magister mei gregis fuisset; cujus nihil est dicendum nisi quod mihi fecit latinitatem omnino non plenam barbarismorum diligere cum ejus pacto jucundissimo docendi; Alexander Veronensis postea, quo multum fructus sum ejus Sermones Rædarii auscultando, quem non ut vellissem nimis temporis locutus sum sed saltem libentissime dum cibum edebamus aut natabulo casu conveniebamus.

Valde quoque gavisus sum consuetudinem jungendi cum Carolo Martínez Altolaguirre, magistrum quem fortasse novisti, cujus scholæ omnino per interrete in Classics at Home dantur; sed cujus fama apud multos Hispanos ducit a quodam texto quo primum multi legimus de methodis hodiernis necnon de inscientia multis -profecto me ipso!- discipulis a universitate jam egressis pertinente quod ad lectionem scriptorum antiquorum pertinet: quod nemo dicere audebat, ille ausus est. Sermones suos scholasque quasdam per interrete quoque auscultare licet, ubi diligentia atque studium veræ latinitatis patet. Postremo novi Avitum, mea quidem sententia fortasse callidisimum linguæ latinæ virum, cujus benevolentia nos præbuit discipulos Scholæ Latinæ Universalis Europæae occasionem discendi gratis cum methodo Le latin sans peine.

Fuerunt quoque alii magistri quorum scholis non interfui: Roberto Carfagni, re vera magister meus, eo nesciente, cum tæniolas ejus scholarum cum Josiah fere cottidie abhinc nonnullos menses studiose spectarem; Casparius, quem saltem mirari versiculos Ovidi canendo possui in seminario; et alii quos neque noveram neque novisse potui, proh dolor.

Præterea novi multos alios homines latine callidos: alii qui in Pipiato jam noveram; alii qui anno præterito noveram e Gallæcia (quos ut conterraneos habeo cum illic per quinque annos habitavi), Valentia, Malaca, insulis Balearis... quorum plura scribere potuissem. Postremo dicendum est me novisse in seminario de Vergilio virum quendam qui mihi maxime auxilio fuit in legendo ecglogas Vergilii; vir enim peritissimus sicut alii, cujus nomen non memini nunc, quocum vero libenter didici et locutus sum (gratias plurimas amice!).

Satis, ut puto, est. Abhinc duos annos, e universitate eggresso, saltem valebam sententiam unam latine laboriose ægreque scribendo. Hodie saltem paulum scribere valeo atque, quod re vera scopum est, in dies melius meliusque scriptores antiquos intellego. Quo plura disco, eo magis discere opto: pergamus discere! Sunt multi quibus gratias referre oporteret, longasque sententias scribere: in primis vero, procul dubio, huic cæli quem me ascendente sivit tot homines peritissimos novi, tot rationes linguam latinam docendarum, tanto animo hanc linguam diligere.

sábado, 2 de septiembre de 2017

Varronianum primum: ab hiatu hiems.

Fortasse veriloquia varroniana -scilicet non omnia- hodie nobis stulta, non satis emendata, puerilia videantur. Consentio plerumque; neque immo vero mihi insulsa videntur: pluria enim quasi paula poemata sunt. Hic memor horum veriloquiorum ero quas in opera sua De lingua latina invenire potestis:



Hujus temporis pars prima hiems, quod tum multi imbres, hinc hibernacula, hibernum; vel, quod tum anima quæ flatur omnium apparet, ab hiatu hiems (L. L., VI, 9).


martes, 22 de agosto de 2017

Veriloquium II: De melancholia sive atra bile



Kirsten Dust in 'Melancholia' a Lars von Trier





Nostris in linguis hodiernis persæpe adhibetur hoc vocabulum (francogallice mélancholie, anglice melancholy, hispanice melancolía) sensu plus minus aperto languidæ tristitiæ quæ multos affiglit tum aliquando cum sæpe. Sunt enim homines quos natura videtur accomodata melancholia: rare ridere solent, silentio solitudineque fruentes, omnia æquo animo patientes. Hujus verbi origo est antiquissima et pertinet ad theoriam medicam circum Hippocratis discipulos natam. Nimirum hoc multis cum vocabulis qui orta sunt secundum quadam ratione historica accidit, quorumque historiam noscem discimus de antiquas cogitandi theorias nunc jam relictas.

Melacholia enim duabus vocabulis græcis composita: μέλας valet niger, χολή autem bilis, ab eo quod secundum theoria Hippocrati tradita -perperam ut apparet- hominis corpus esse compositum ex quattuor præcipue humoribus, nempe sanguine, pituita et bile duplice tum flava cum nigra. Sanitatem ergo, paucis vocabulis expressam, ex horum æquabili mixtione constare censebant; morbus autem ab excessu aliquorum horum humorum oriri. Cur ex quattuor humoribus compositum ne adhuc quidem hodie pro certo scimus. Sunt qui censunt originem hujus theoriæ tradendam esse a philosophis (vobis fortasse in mente veniat quattuor elementi ex quibus omnia composita esse secundum ille Empedocles). Scimus enim ex officina philosophorum, rerum origines perquirentium, hoc dogmatismum veterum necnon ex eadem contemplatione a comparatione cum plantis et animalibus ducta theoria medica prodire. Igitur ut in anno aliquando hyems maxime viget, aliquando ver, dein æstas, postremo autumnus, sic in homine aliquando pituita, aliquando sanguis, aliquando bilis, primum flava, dein nigra, viget.

Cum enim nimis bilis atræ aliquis habuisset, plenus præcipue horribilis iræ, sed etiam tristitiæ et aliarum similium passionum erat. Ex quibus passionibus superfuit in vocabulo hodierno tristitiæ (sed, ut exemplum afferam veteris sensui, hispanice exstat adjectivum 'atrabiliario', plus minus plenum iræ significans).


Adhuc vero quæstio manet: quæ re vera erat bilis atra, ubi invenire potest, nunc qui nullum humorem nigrum in corpore esse scimus? Non pro certo scimus. Sunt autem qui credunt eos bilem atram appellavisse sanguinem aliis humoribus mixtam quæ infirmo vomente seu mingente apparebat. Quid de te, quid censes?

Fontes:
https://play.google.com/store/books/details/Cornelis_Pruys_van_der_Hoeven_De_historia_medicina?id=nYxiAAAAcAAJ (latine) 
http://dicciomed.eusal.es/palabra/melancolia (hispanice)



martes, 8 de agosto de 2017

De vocabulis enodandis


Jamdudum cogitabam de qua re dissertare poterat ut latinitatem exercerem. Cum mense novembro decembroque anni superioris primum magisterium functus sim apud Palmariam mihi subito defuit otium necessarium ad latine scribendum. Quod adhuc me paenitet -quamquam saltem hujus silenti finem facere firmiter nunc constituo. Scilicet, duobus in septimanis incipiet denuo CAElum (Cursus AEstivus Latinitatis Vivae Matritensis) voluitque igitur exercitationem scribendi recipere.

Qui me jam noverunt pro certo sciunt quid mihi maxime placeat in studio linguae latinae: verba et suae origines, quod latine veriloquium, Ciceronis gratia, graece etymologia appellare solemus. Scholis enim universitatis perfectis omnino nesciebam locum quodam Titi Livi sive Ciceronis recte in lingua hispanica versari neque, immo, ea recte latine intellegere sine lexici auxilio -sic ut, certus factus magistro quodam, fere omnes discipulos horum studiorum accidebat, saltem in Hispania; neque nihilominus hoc prohibebat quin callidisimus fuissem aliis rebus: sic in origine verborum. Recte sciebat, ut exemplum afferam, verbum 'luna' ductum esse a 'lux' (ergo 'luna' esse primum 'illa quae lucem praebet', ut ita dicam); 'egregius' esse illum qui ex grege eminet, quamobrem praeclarum, notum. Quae didici ex multis locis sed praesertim ex lexico quo, vobis in mente venit sine dubio, maxime fructus sum per multas horas in universitatis bibliotheca: lexicum etymologicum linguae latinae a Alfred Ernout et Antoine Meillet conscriptum, quod sane bene novisti.

Satis autem sciebat me minime callere latine. Cum breves locos cujusdam scriptoris legere conabar, fere statim me taedebat: nimis enim verba quaerere inscitiae meae gratia coactus erat. Quam ob rem constitui lexicos quos apud me habeo condere ut quam maxime verba nova didicissem libros faciliores legendo; neque me pudet, immo gaudeo, dicere me maxime latine discere cum utrosque libros illius Harrii Potter, quos cottidie inter 5-10 pagellas legebam, tantum quaerendo vocabula in prima paginarum quas legebat. Hoc modo progrediebar et post quosdam menses vix necesse mihi erat vocabula quaerere. Paulo post coepi Familiam Romanam et inveni latinitatem interratialem, ut ita dicam.

Nunc igitur quod plus minus latine calleo, saltem ad nonnullas sententias scribendas -permulta menda faciam, sine ullo dubio; hanc ob rem vero hoc spatium 'fabrica' nuncupavi- credo me tandem posse jungere studium etymologiae latinitatisque ipsae. Scribam ergo de his rebus ut utrasque disciplinas exerceam. Valete!

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...