viernes, 24 de noviembre de 2017

Speculum sericum (fabula serica)

Agricolam sericum urbem profectum ad oryzam veneundum uxor petivit ut pectinen sibi pararet. Cum demum oryza omnino vendita fuisset, agricola cum amicis convenit ad bibendum et celebrandum. Paulo post paululum ebrius dum rediebat domi in mente ejus venit sibi uxorem aliquid petivisse, sed quidnam? Non recordari quevit. 

Emit igitur in taberna quadam muliebre quod primum ei allicit animum: speculum. Villam rediit. Donum dedit uxori, agrum petivit ut laboraret. Uxor postquam sese aspexit in speculo, flere coepit. Mater causam cur lacrimas effunderet rogavit.

Uxor speculum commodavit et “Maritus” dixit “mihi attulit aliam feminam, virginem pulchramque”. Mater sumit speculum et visum “Noli” filiae dixit “curare: est tantum vetula”



Fons: http://ciudadseva.com/texto/el-espejo-chino/ (Hispanice)

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...