miércoles, 1 de noviembre de 2017

De saga quadam (Malleus maleficarum)


His in diebus multa legere latine poteritis de sollemnitate omnium sanctorum necnon de moribus Romanis erga mortuos. Quorum in numerum volui addere locum* de mallefica irata quae amico suo consuetudinem finem facere non vult, quodque locum inveniri potest in Malleo Maleficarum, tractato quod saeculo XV utebatur in Europa ut sagae agnoscerentur, sectarentur, tandem flammis comburerentur. Quamquam non satis legi opera latina christiana, mihi videtur hoc loco scriptum esse a hominibus qui latinitatem christianam colebant (Biblia Vulgata, patres ecclesiae...), quam ob rem inveniatis forsan vocabula ignota sive inusitata. Utcumque sit, credo id satis bene (intel)legere poteritis si antea legeritis summarium quod exaravi. Vobis omnibus exopto faustum diem omnium sanctorum, noctem Mortuorum, sive quidquid apud vos celebretis.


Summarium
Juvenis quidam consuetudinem conjungit virgine quadam. Cum hujus consuetudinis finem facere vellet, illa efficit ut membrum virile perdat. Perterritus ad cauponam (cellarium) se confert bibendi cupidus illicque mulierem offendit cui omnia narrat. Quae his auditis ex tempore quid accidisset intellegit, eumque quaerit num nomen feminae novisset. “Tibi opus erit vi uti”, ei dicit. Hic igitur nocte ineunte stat juxta viam qua malefica ambulare solebat. Cum tandem advenit, ei appropinquat ut sanitatem restituat. Hanc se nihil scire dicentem manutergio strangulare incipit. “Nisi restitueres sanitatem, morieris”. Mallefica moribunda constituit membrum reficere. Statim, ut ipse referre potest, membrum apparet sub vestem.


In oppido namque Rauenspurg juvenis quidam juvenculæ adhæsit, quam relinquere volens membrum virile perdidit, præstigiosa utique arte: ut nihil videre aut tangere præter planum corpus posset. Anxius inde cellarium quendam adiit, ut vinum emeret, et paululum residens, mulieri cuidam alteri superuenienti causam tristitiæ suæ aperiendo singula enarravit, et ita esse corpore demonstrabat. Astuta illa, an aliquam suspectam haberet, inquisivit. Et ille utique: talem ipsam denominando, et rem gestam narrando manifestavit. Et illa expedit, ut per violentiam aliquam ubi benevolentia tibi non suffragatur, pro acquirenda sanitate ipsam inducas. At juvenis in crepusculo noctis viam quam transire Malefica solebat observavit, et ipsam reperiens, dum pro sanitate corporis sibi reddenda supplicaret. Et illa se innoxiam, nec quicquam scire assereret, ipsam invadendo manutergium quoddam ad collum fortiter comprimendo strinxit, dixit: Nisi mihi sanitatem restituas, e manibus meis peribis. Unde illa, quia clamare non poterat, et iam facies tumefacta nigrescebat: “sine”, inquit, “me liberam, et te sanabo”. Et iuuenis dum nodum et stricturam laxasset, Malefica manu ipsum inter femora seu coxas tetigit, dicens: jam habes quod desideras. Et juvenis ut postmodum referebat, notabiliter persenserat, antequam visu aut tactu seipsum certificasset, membrum sibi ex tactu dumtaxat Maleficæ fuisset restitutum. (Malleus maleficarum, II, Quaestio I, Capitulum VII, 261)


*Gratias agere oportet Eva Lara Alberola, cujus symbola "La brujería en los textos literarios: el caso del Malleus Malificarum"  (Revista de Filología Románica, 32, 41-65) inveni hunc locum.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...