martes, 5 de septiembre de 2017

De Cælo 2017 (Matriti)

Ecce nos, grex b3

'Quid dulcius quam habere quicum sic ut tecum loqui?' dixit Cicero: quis enim negare audeat? Hujus sententiæ hac septimana interdum memini cum Matriti afui ut scholas æstivas linguæ latinæ vivæ peterem. Neque vero tantum in latine loquendo mihi in mente venit hanc sententiam: immo confitendum est mihi hoc anno consuetudinem jungere dulcissimam cum aliquos homines qui adhuc non satis latine callent ut ex tempore loquantur, quam ob rem non tam diu latine quam anno superiore locutus sum; neque, ut aliud denuo confitear, mihi pudet: amicos enim amicasque novi quos procul dubio me doctiorem beatioremque fecerunt quibuscumque diu nexus junget. De hac re autem non loquar, quamquam nunc mente volvo multæ quæ animum adhuc nunc curso peracto excitant; neque fortasse potuissem, cum aliquando sint res quæ latine, immo meo in sermone hispanico, difficilimæ expressu sunt me nondum satis callente.

Scholis enim interfui Cursus Aestivi Latinitatis Vivæ Matritensis (C.AE.L.U.M. acronymo dictum) quo magistri discipulique tum tirones cum peritiores urbem Matritensem, Hispaniæ caput, ad rationes docendi necnon simul ad linguam latinam exercendam petunt per fere unam septimanam. De quibus rebus cottidie agantur scholæ potestis hic certos fieri esse. Hoc cursus, conditum atque instructum ab illustrissimis fautoribus illius societatis CulturaClásica.com, quæ cultum clasicorum Hispaniæ maxime favet abhinc jam multos annos, hac æstate jam quinque annos nata est et, ut puto omnes optamus, multos per annos adhuc celebrabitur.



Cottidie igitur mane sodales in diversos gradus dividebantur ad scholas recipiendas, ab gradu A1 (plus minus secundum illa ratione europæa linguarum) in quo primi capituli Familiæ Romanæ leguntur usque ad peritissimum C1 'humanistæ' nuncupatum ubi lectiones de scriptoribus antiquis dissererentur (ecce exemplum a illustrissimo Ansgario nostro dato). Ipse gradu B3 interfui, ubi aliquando legebamus scriptores antiquos -Plautus, Titus Livius et alii- aliquando exercebamus novas rationes capitulorum FamiliæRomanæ docendorum una cum diversis magistris, de quibus postea vos loquar. Deinde prandio sumpto paucis post horis vespere aliquando seminaria, quorum oportebat seligere quas optatissimas tibi fuerint, quibusque multæ tractabantur (nempe de scriptoribus, de rationes docendi necnon de instrumentis ad docendi aptissimis) aliquando lustrationes latine peractas in Musæo (ambo 'El Prado' atque 'Caixa Forum') quae dicuntur celebrabantur. Postremo cena sumenda erat jamque tempus aptus ad nonnulla facienda tandem se praebebat: alii ad garriendum necnon pocula sumenda una cum amicis, alii -fama tradit, ipse vero nescio- ad scholas postridie parandas.

Præter hoc autem fuit occasio pulcherrima ad consuetudinem jungendo cum magistris fautoribusque maximis qui rationem vivam linguæ latinæ favent. Etiam cum illis qui mihi scholas non dederunt, quamquam mihi confitendum est non satis mihi fuit tempus ad cum illis loquendum hoc anno: ædibus enim conductis una cum amicis meis procul deversorium ubi alii manebant seminariaque habebantur non tam diu cum his hominibus fuit. Utcumque sit, saltem, ut de eis loquar, paululum cum nonnullis locutus sum.

Lectiones enim audivi a duobus magistris quos jam anno præterito noverat: nempe Georgius Tarrega, maxime cultus classici fautor ex omnibus, vehemens orator necnon peritissimus multis in rebus qui identidem curat ne verbum Hispanicum ex oris nostris efluat atque copiam verborum augeamus; et Aloisia, doctissima magistra, quæ semper jucundissima exercitia nos præbet latine quasi sermone Hispanico loquendo. Ambo igitur ex Valentia, urbs latinitatis florens: illic enim Collegium Latinitatis una cum aliis magistris discipulisque condederunt. Ex quibus quoque David González, quo versiculos quosdam a Terentio enodare libentissime licuit in seminario, quoque mihi fortuna præbuit occasionem noscendi.
Antonio Cantudo, Santiago Campo, Antonio González Amador et Emilio Canales (nisi fallor...)

Fuerunt alii jam mihi quoque noti interretis causa, præsertim quorum jamdudum voces mihi licuit audire cum sermones ediderent: Justus ille Bailey primum, cum magister mei gregis fuisset; cujus nihil est dicendum nisi quod mihi fecit latinitatem omnino non plenam barbarismorum diligere cum ejus pacto jucundissimo docendi; Alexander Veronensis postea, quo multum fructus sum ejus Sermones Rædarii auscultando, quem non ut vellissem nimis temporis locutus sum sed saltem libentissime dum cibum edebamus aut natabulo casu conveniebamus.

Valde quoque gavisus sum consuetudinem jungendi cum Carolo Martínez Altolaguirre, magistrum quem fortasse novisti, cujus scholæ omnino per interrete in Classics at Home dantur; sed cujus fama apud multos Hispanos ducit a quodam texto quo primum multi legimus de methodis hodiernis necnon de inscientia multis -profecto me ipso!- discipulis a universitate jam egressis pertinente quod ad lectionem scriptorum antiquorum pertinet: quod nemo dicere audebat, ille ausus est. Sermones suos scholasque quasdam per interrete quoque auscultare licet, ubi diligentia atque studium veræ latinitatis patet. Postremo novi Avitum, mea quidem sententia fortasse callidisimum linguæ latinæ virum, cujus benevolentia nos præbuit discipulos Scholæ Latinæ Universalis Europæae occasionem discendi gratis cum methodo Le latin sans peine.

Fuerunt quoque alii magistri quorum scholis non interfui: Roberto Carfagni, re vera magister meus, eo nesciente, cum tæniolas ejus scholarum cum Josiah fere cottidie abhinc nonnullos menses studiose spectarem; Casparius, quem saltem mirari versiculos Ovidi canendo possui in seminario; et alii quos neque noveram neque novisse potui, proh dolor.

Præterea novi multos alios homines latine callidos: alii qui in Pipiato jam noveram; alii qui anno præterito noveram e Gallæcia (quos ut conterraneos habeo cum illic per quinque annos habitavi), Valentia, Malaca, insulis Balearis... quorum plura scribere potuissem. Postremo dicendum est me novisse in seminario de Vergilio virum quendam qui mihi maxime auxilio fuit in legendo ecglogas Vergilii; vir enim peritissimus sicut alii, cujus nomen non memini nunc, quocum vero libenter didici et locutus sum (gratias plurimas amice!).

Satis, ut puto, est. Abhinc duos annos, e universitate eggresso, saltem valebam sententiam unam latine laboriose ægreque scribendo. Hodie saltem paulum scribere valeo atque, quod re vera scopum est, in dies melius meliusque scriptores antiquos intellego. Quo plura disco, eo magis discere opto: pergamus discere! Sunt multi quibus gratias referre oporteret, longasque sententias scribere: in primis vero, procul dubio, huic cæli quem me ascendente sivit tot homines peritissimos novi, tot rationes linguam latinam docendarum, tanto animo hanc linguam diligere.

8 comentarios:

  1. Gratias tibi ago pro enarratione tam luculenta, cuius ultima paragraphus mihi magnopere placuit. Macte virtute!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. gratias plurimas, magistra. Non necesse est dicere te in earum numero habeo quas gratias referre mihi oportet :)

      Eliminar
  2. Miror re uera peritiam tuam in latine scribendo. Narratio tua in memoriam reuocat illos dies iucundissimos Matriti peractos et quos ualde desidero. Vale.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias Laurentius! Si tibi otium esset aliquando scribas quoque, libentissime id legerem

      Eliminar
  3. Macte, Ysmael! Libentissime legi et plaudo!

    ResponderEliminar
  4. Quas res de CAELO Matritensi refers, gratanter legi. Valde doleo, quod Matriti te convenire mihi non licuit! Fuimus tot homines in CAELO illo... Ex Helvetia te valere iubet: Beatus Salodurensis

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. et ego doleo, Beate! Me certiorem Alexander fere postremo die fecit te illic versari. Tuos vero per interrete colloquios saltem legere ascultareque licet. Spero fore ut liceat nobis anno proximo convenire. Gratias ago quam maximas tuis verbis :)

      Eliminar

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...