domingo, 11 de diciembre de 2016

Veriloquium I: De 'recordari'

Recordari (hisp. 'recordar')

Imago  a Yuka Yamaguchi depicta


Cum primo mihi certiorem fecerunt de etymologia vocabuli hispanici recordar, ut sine dubio multis hominibus antea accidit, visus mihi est pulcherrima. Hoc enim vocabulum dicitur ductum esse a re-, scilicet denuo, rursum, et cor, cordis, ergo quasi “aliquid denuo per cordem transire”, hispanice 'pasar de nuevo por el corazón'. Fortasse tibi enim quoque accidit, care lector vel lectrix, te meminisse alicujus rei quæ tibi animum percussit, ideoque censes -meaque sententia, non errabis- hoc vocabulum omnino rem acu tangere.

Aliquos vero post annos didici veram -vel, potius, alteram- rationem qua dicitur 'recordari'. Apud enim quosdam homines antiquo ævo traditur in corde esse imperium animi. Sic Cicero ubi de animo in Disputationium Tusculanarum loco, I, 19:


(…) aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam 

partem esse animum, sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt

animi esse sedem et locum.


Eodem modo Lucretius (D. R. N., 1105-7):


Inque dies magis hi victum vitamque priorem

commutare novis monstrabant rebus et igni

ingenio qui præstabant et corde vigebant.



Igitur recordar dicitur fortasse quia censebant cordi munus memorandi esse, neque cerebri, ut apud nos. Quamquam non pridiem invenitur esse neuria in corde (non ergo nimis aberraverunt qui sic opinabantur?).

Sicut hæc, sunt multæ etymologiæ quæ nos docent de quid apud populos antiquos censebatur, neque autem nos jam censemini, tamenetsi eorum vestigia inveniri potest vocabulorum etymologiæ gratia. Sic accidit, ut exemplum feram, cum melancolia (Anglice melancholy)

Sed de hoc, si tu qui his nugis fruere vis, alias.


domingo, 4 de diciembre de 2016

Responsa ad aenigma I

Ecce vobis responsa ad quaestiones de Æmiliæ scelere. Sed ante quam ea legatis, Præfecti Urbi, ut intenti invenire quem vel quam carnificem fuit conemini vobis exhortor. Si tibi placuit ænigma, quæso, fac ut mihi dicas (per Pipiatum, vel per epistulas electronicas, vel quolibet pacto) si vis aliæ legere. Fruimini!





Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...