serena erat nox. vir jam ætate
provecta reveniebat domum obscura hiemis nocte. cum jam intus porta
post se sibilans clausa fuerit, statim animadvertit non res ut
solebant se habere. cur vero dicere non audebat. aliquantulum
sollicitus pedem ferre incipit ad ejus
cubiculum. illic sedentem invenit ejus
uxorem, pagellas legentem ad lucernae lumen. eam subridens salutavit
et «salve, mel meum» susurravit «quid tibi?» at illa «nihil
novi» responsa «litteras scribo ad amicam».
sic per incertum spatium temporis
locuti sunt. Murel tandem -scilicet hoc uxori nomen erat- e cubiculo exivit; vir solus denuo secum meditabatur. dum variæ mente
volvebat, oculos casu in epistulis inecit. hoc primum eum risum
admovit, quod litterae maxime incomptae erant -eas
fere legere possis; neque dici quidem
possis qua in lingua litteris, quamquam ignotis -sicut
græca-, exarata: signa enim passim prave exstructa
erant, sententiæ aliæ sinistrorsum, aliæ dextrorsum et deorsum
intentæ quasi perterrita formicarum
vestigia. frontem forte contrahens, eas intentus aspiciebat, neque
intellegebat quidem nullas, cum uxorem appropiquare audivit.
at ille «dic» dixit «quales
litteras hic exaravisti?» dixit enim, neque responsum ea dedit. tam
quam umbra mortui, oculos in mariti oculis jacens,
facies serena, tacebat. deinde «nonne» dixit voce lene subridens
«eas legere potest?» ille subridens «minime» dixit, atque denuo
aspicit litteras. nunc perterritus animadvertit se, immo, eas
rectissimi intellegere poterat! hoc autem modo coepit legere “si
pulchros manes tibi sunt, cave eos bene serves...” frentem
contrahens, ne bene quidem sciens quod dicturus erat, eam respicit.
nemo adstabat.
vix clamore vitando, corde palpipante
laborans, audivit quondam cantum e perystilo ortum. cum currens illic
advenit, vidit uxorem a tergo humi sedentem dum cælum studiose
aspiciebat. silentio eam appropinquans, sedit juxta
illam quoque quasi ipse aliquid cælo quærens. post paulum spatium
temporis, constituit silentium rumpere. subito faciem volvens ad
suam, nullos oculos, nullas genas neque aures invenit: offendit
tantum magnum risum candidæ calvariæ.
talia mihi narraverunt ignoti quidam
quos iter faciendo novi. nemo invenit cadaver neque calvariam in
perystilo. jam tum tamen vir ille nunquam
oblitus est sacra manibus parare.