Recordari (hisp. 'recordar')
Imago a Yuka Yamaguchi depicta |
Cum primo mihi certiorem fecerunt de
etymologia vocabuli hispanici recordar,
ut sine dubio multis hominibus antea accidit, visus mihi est
pulcherrima. Hoc enim vocabulum dicitur ductum esse a re-,
scilicet denuo,
rursum, et cor,
cordis, ergo quasi “aliquid
denuo per cordem transire”, hispanice 'pasar de nuevo por
el corazón'.
Fortasse tibi enim quoque accidit, care lector vel lectrix, te
meminisse alicujus
rei quæ
tibi animum percussit,
ideoque censes -meaque sententia, non errabis- hoc vocabulum omnino
rem acu tangere.
Aliquos vero post annos didici veram
-vel, potius, alteram- rationem qua dicitur 'recordari'. Apud enim
quosdam homines antiquo ævo traditur in corde esse imperium animi.
Sic Cicero ubi de animo in Disputationium Tusculanarum loco, I, 19:
(…)
aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam
partem esse animum, sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt
animi esse sedem et locum.
partem esse animum, sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt
animi esse sedem et locum.
Eodem modo Lucretius (D. R. N.,
1105-7):
Inque
dies magis hi victum vitamque priorem
commutare
novis monstrabant rebus et igni
ingenio
qui præstabant et corde vigebant.
Igitur
recordar dicitur
fortasse quia censebant cordi munus memorandi esse, neque cerebri, ut
apud nos. Quamquam non pridiem invenitur esse neuria in corde (non ergo nimis aberraverunt qui sic opinabantur?).
Sicut
hæc, sunt multæ etymologiæ quæ nos docent de quid apud populos
antiquos censebatur, neque autem nos jam censemini, tamenetsi eorum
vestigia inveniri potest vocabulorum etymologiæ gratia. Sic accidit, ut exemplum feram,
cum melancolia (Anglice
melancholy).
Sed de
hoc, si tu qui his nugis fruere vis, alias.
Adiectivum quoque exstat pulcherrimum quod est "cordatus" significans "prudens, sapiens, sollers".
ResponderEliminar