martes, 8 de agosto de 2017

De vocabulis enodandis


Jamdudum cogitabam de qua re dissertare poterat ut latinitatem exercerem. Cum mense novembro decembroque anni superioris primum magisterium functus sim apud Palmariam mihi subito defuit otium necessarium ad latine scribendum. Quod adhuc me paenitet -quamquam saltem hujus silenti finem facere firmiter nunc constituo. Scilicet, duobus in septimanis incipiet denuo CAElum (Cursus AEstivus Latinitatis Vivae Matritensis) voluitque igitur exercitationem scribendi recipere.

Qui me jam noverunt pro certo sciunt quid mihi maxime placeat in studio linguae latinae: verba et suae origines, quod latine veriloquium, Ciceronis gratia, graece etymologia appellare solemus. Scholis enim universitatis perfectis omnino nesciebam locum quodam Titi Livi sive Ciceronis recte in lingua hispanica versari neque, immo, ea recte latine intellegere sine lexici auxilio -sic ut, certus factus magistro quodam, fere omnes discipulos horum studiorum accidebat, saltem in Hispania; neque nihilominus hoc prohibebat quin callidisimus fuissem aliis rebus: sic in origine verborum. Recte sciebat, ut exemplum afferam, verbum 'luna' ductum esse a 'lux' (ergo 'luna' esse primum 'illa quae lucem praebet', ut ita dicam); 'egregius' esse illum qui ex grege eminet, quamobrem praeclarum, notum. Quae didici ex multis locis sed praesertim ex lexico quo, vobis in mente venit sine dubio, maxime fructus sum per multas horas in universitatis bibliotheca: lexicum etymologicum linguae latinae a Alfred Ernout et Antoine Meillet conscriptum, quod sane bene novisti.

Satis autem sciebat me minime callere latine. Cum breves locos cujusdam scriptoris legere conabar, fere statim me taedebat: nimis enim verba quaerere inscitiae meae gratia coactus erat. Quam ob rem constitui lexicos quos apud me habeo condere ut quam maxime verba nova didicissem libros faciliores legendo; neque me pudet, immo gaudeo, dicere me maxime latine discere cum utrosque libros illius Harrii Potter, quos cottidie inter 5-10 pagellas legebam, tantum quaerendo vocabula in prima paginarum quas legebat. Hoc modo progrediebar et post quosdam menses vix necesse mihi erat vocabula quaerere. Paulo post coepi Familiam Romanam et inveni latinitatem interratialem, ut ita dicam.

Nunc igitur quod plus minus latine calleo, saltem ad nonnullas sententias scribendas -permulta menda faciam, sine ullo dubio; hanc ob rem vero hoc spatium 'fabrica' nuncupavi- credo me tandem posse jungere studium etymologiae latinitatisque ipsae. Scribam ergo de his rebus ut utrasque disciplinas exerceam. Valete!

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...