Passer
meus mortuus est
Heri
nocte cadaver Æmilia talis repertus est in eius cubiculo quam in
imagine videre potest. Ejus passer strangulatus est in cavea.
Henricus et Joel sunt amici Æmiliæ. Ludovicus est fur quem quidam
oppidani prope Æmiliæ ædes viderunt. Coelestes est serva sua.
Gulielmus, qui casu circum ædes papilium aucupabatur, retia posuit
atque invenit causam qua Æmilia occisa fuerat. Quid de te?
Interrogata
0 Quo modo necata est Æmilia: a.
cæsa fuit gladio b. fortiter verberata c. venenum bibit d.
strangulata?
1 Suntne indicia pugnæ?
2 Homo qui eam necavit, eratne
nervosus?
3 Placebantne Æmiliæ monilia?
4 Fueruntne furata?
5 Sententia tua, homo qui eam necavit
erat jam antea amicus?
6 Fuitne passer strangulatus antequam
Æmilia necata fuisset?
7 Fuitne Æmilia amori causa cæsa?
8 Habebatne Henricus rationem cur
voluisset eam necare?
9 Quis enim eam necavit?
Quo modo ænigmata solvenda sunt
1. Primo fac ut legas narrationem,
qua enim sunt multa indicia
2. Deinde, interrogata lege paulatim,
ut certius scias quæ res in imagine sunt studiose inspicienda
3. Deinde, fac ut studiose inspicias
imaginem
4. Tolle calamum ad scribendum
5. Responde deinceps quæstiones. Si jam satis scis quæ -fortasse- sit responsum, prætermitte alias
quæstiones
6. Lege responsam
Proxima septimana praebebitur solutum aenigma. Septem ergo dies relinquuntur...
No hay comentarios:
Publicar un comentario