viernes, 9 de julio de 2021

Ignoscas, linguam

 Ignoscite, linguas antiquas, latinam graecamque, quod peccavi. Ante duo annos cottidie vobis utabar ne obliviscerer faciem, immo ut quam alte vos cognoverim. Eheu, ne scio quidem utrum hoc verbum -sc. cognoverim- recte scriptum sit, nec curo nunc, tantum enim velim pauca scribere ut animadvertam utrum adhuc plus minus valeam latine scribere.

Quid addendum? Cum munere fungi cœpisti desunt horæ ad linguam discendam. Sunt, sed ita corpus fatigatus, sed ita mens labore fracta est ut tantum animo sit quidquid edere, televisificas nugas videre.

Nec facile est vos recordari! Ex animo celerrime dilabimini nisi continuo vos studemus. Non licet vocem vestram auscultari (aliquando sunt qui latinam vel graecam loquantur per retem, sed tædet eodem semper eosdem auscultari) vel latine loqui cum desint sodales quibus sit occasio. Sed satis querellarum. Haec hactenus. In proximum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...