sábado, 10 de julio de 2021

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus nonnullos (Canarias Jazz & Más) profecti sumus. Id genus modi musici audivimus quod nostrá linguá -potius anglica- dicitur 'jazz'. Valde fructus sum etiamsi in sellis persollam gerentes nobis opus erat manere. Primo grege tympanista optimus erat, altero autem miscebatur modi musici cum quodam genere theatri et comœdiæ -non enim tantum canebantur, verum etiam saltabant, ridebant, jocabantur. Media nocte domum pervenimus. Hodie cum eis denuo conventurus eram ut insulam percurrerem, sed tandem constitui domi manere. Me tædet eorum, praecipue duo vel tres senuum, qui magna voce continuo garrientes ac inter se disputantes et sententias sententiis eisdem denuo addendo de quodlibet opinantur, quod scilicet aliquando etiam mihi placet -non est quod mundum servemus (arreglar el mundo), ut dicitur apud nos- sed cum ambulationes producentur totum diem, ex hora sexta antemeridiana ad sextam posmeridianam, mens quidem mea defatigatur. Domi ergo maneo. Postea cum amica ad alium concentum adibo. Nunc me cibus japonicus sperat. In proximum.

viernes, 9 de julio de 2021

Ignoscas, linguam

 Ignoscite, linguas antiquas, latinam graecamque, quod peccavi. Ante duo annos cottidie vobis utabar ne obliviscerer faciem, immo ut quam alte vos cognoverim. Eheu, ne scio quidem utrum hoc verbum -sc. cognoverim- recte scriptum sit, nec curo nunc, tantum enim velim pauca scribere ut animadvertam utrum adhuc plus minus valeam latine scribere.

Quid addendum? Cum munere fungi cœpisti desunt horæ ad linguam discendam. Sunt, sed ita corpus fatigatus, sed ita mens labore fracta est ut tantum animo sit quidquid edere, televisificas nugas videre.

Nec facile est vos recordari! Ex animo celerrime dilabimini nisi continuo vos studemus. Non licet vocem vestram auscultari (aliquando sunt qui latinam vel graecam loquantur per retem, sed tædet eodem semper eosdem auscultari) vel latine loqui cum desint sodales quibus sit occasio. Sed satis querellarum. Haec hactenus. In proximum.

lunes, 30 de abril de 2018

Marsyas


Supplicium Marsyæ. Titianus pinxit anno circa MDLXX

Olim Minerva dum in media silva ambulabat  aliquid insoliti offendit. Quod nihil nisi cervæ os primum ei visum est, postea vero cum studiosius inspiceret id omnino cavum esse animadvertit: formicæ id vacuefecerant! Homini mediocri nihil nisi aliquid insolitum hoc visus esset, Minerva vero cum scientiæ dea esset mente finxit aliquid, atque foraminibus aliquibus factis efficit ut sonus mirabilis e osse ederetur! Ecce primum auditum est avenæ sonus dulcis suavisque. Paulo post convivium apparabatur in Olympo. Minerva inter pocula et epulas constituit coram aliis deis deabusque primum avena canere. 'Conticuere omnes intentique ora tenebant'. Omnes... præ Venere atque Hera, quas Minerva inter se loquentes ac subridentes audivit. Quod ægre passa profecta est in lacu quadam ei cara. Eo huc illuc ambulabat, fronte contracta, calculos in aqua dejiciens. Cum avenam sumpsisset denuo ut caneret, statim animadvertit cur istæ stultæ eam arridissent: in summa lacu vidit suam ipsæ imaginem avena canentem quæ omnino nihil ei placuit. Os videbatur rubre colore tinctus omnino tumidus: genæ ut globi, nasum ut cavernæ. Hoc scilicet ei visus est minime decere deæ sui generis. Statim ergo abjecit in media silva et imprecata est ut quisquis eas sustulissetgravi afficeretur supplicio. Forte fortuna prope locum habitabat Marsyas satyrus. Satyrus est vir, qui pedibus vero capræ, cornua in summo capite et aures longæ. Cum primum avena illa cecinisset, confestim sonus ille mirificus denuo editum est -nam instrumentum divinum erat. Sed 'quid juvat' secum cogitabat 'tanto ingenio præditum esse nisi paululum gloriari licet?' Ob hanc rem statuit continuo coram oppidanis qui prope silvam colebant canere. Omnes etiam 'conticuere...'. Insuper vir quidam ausus est admiratione afflictus ei dicere 'mea quidem sententia tam pulchre, immo melius, quam Apollo canere quis'. Apollo, ponite, musicæ fautor atque deus! Nemo potest melius Apollo canere. De hoc autem Marsyas non curavit. Immo cum in dies ejus fama major fieri cœpit in parietibus oppidorum ausus est scribere, cum spectaculum nuntiare voluisset, 'Marsyas, tibicen, tam bonus quam Apollo'. Neque immo cum jam nomen ejus notum toto in orbe terrarum fuisset hoc satis visus est, q.o.b. quod hactenus 'tam bonus quam' in 'Marsyas, vel melius quam Apollo canit' mutavit. Fama in dies crescebat, atque crescebat... ita crevit ut e summo Olympo, unde diis omnia aspicere auscultareque licet, Apollo jam diu certus factus fuerat hujus homunculi. Primum sine cura eum despiciebat, immo risum movebat illum miserum hominem gloriantem. Contra cum Marsyam nobiliorem fieri vidisset se arridentem 'satis!' dixi. In silvam profectus obviam fuit Marsyam et 'Eho, tu, homuncule' dixit 'num putas te isto cum instrumento melius me canere posse? Bene sit. Quidni ergo certamen celebramus quo discernere possimus uter optimus est cantor?. Marsyas glorians consentit: ipse deus eum invitabat cantatum!' Paulo post certamine dicto convenerunt Marsyas avena ossea Apollo lyram gerens Musæ scientiarum artiumque judices. Parte prima uterque perbelle cecinit, ita ut ne mente quidem fingere potestis... fuit procul dubio optimum concertum quod umquam cantum est (non The Beatles, neque illi Rolling Stones... Marsyas atque Apollo!) neque Musæ nullum legere ausæ; denuo certandum erat. Nunc autem Apollo jussit Marsyam imitari quidquid feceret; Marsyas iterum consentit. Apollo intrincatis modis canere cœpit, sine ulla molestia Marsya imitante; quo citius canebat eo contra Marsyas imitari poterat. Sed repente medio in concerto dum canebat, aliquid novi: lyram deorsum vertit... sed eodem modo canebat! Neque modo: etiam voce magna canere dum lyra canebat cœpit. “Age, Marsyas” ait exsultans “fac ut et tu canes”. Væ Marsyæ, o amici, quod nemini -neque immo deo ipsi- avena versata canere licet, neque immo semel voce canere! Quam ob rem judices tandem Apollinem victorem creavere. Paulo post ut fama fertur Marsyam religavit ac pependit deorsum ex arbore ipsaque avena -scelesta!- cutem ei membratim separavit, ut scripsit Ovidius:
nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,
detectique patent nervi, trepidæque sine ulla
pelle micant venæ; salientia viscera possis
et perlucentes numerare in pectore fibras.
inde petens rapidus ripis declivibus æquor

Capitulum LX

viernes, 23 de febrero de 2018

lunes, 29 de enero de 2018

Filum de litteris

CAPITULUM XXXIX

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...