lunes, 29 de enero de 2018
sábado, 25 de noviembre de 2017
viernes, 24 de noviembre de 2017
Speculum sericum (fabula serica)
Agricolam sericum urbem profectum ad oryzam veneundum uxor petivit
ut pectinen sibi pararet. Cum demum oryza omnino vendita fuisset,
agricola cum amicis convenit ad bibendum et celebrandum. Paulo post
paululum ebrius dum rediebat domi in mente ejus venit sibi uxorem
aliquid petivisse, sed quidnam? Non recordari quevit.
Emit igitur in
taberna quadam muliebre quod primum ei allicit animum: speculum.
Villam rediit. Donum dedit uxori, agrum petivit ut laboraret. Uxor
postquam sese aspexit in speculo, flere coepit. Mater causam cur
lacrimas effunderet rogavit.
Uxor speculum commodavit et “Maritus” dixit “mihi attulit
aliam feminam, virginem pulchramque”. Mater sumit speculum et visum
“Noli” filiae dixit “curare: est tantum vetula”
Fons: http://ciudadseva.com/texto/el-espejo-chino/ (Hispanice)
miércoles, 1 de noviembre de 2017
De saga quadam (Malleus maleficarum)
His
in diebus multa legere latine poteritis de sollemnitate omnium
sanctorum necnon de moribus Romanis erga mortuos. Quorum in numerum
volui addere locum* de mallefica irata quae amico suo consuetudinem
finem facere non vult, quodque locum inveniri potest in Malleo
Maleficarum, tractato quod saeculo XV utebatur in Europa ut sagae
agnoscerentur, sectarentur, tandem flammis comburerentur. Quamquam
non satis legi opera latina christiana, mihi videtur hoc loco
scriptum esse a hominibus qui latinitatem christianam colebant
(Biblia Vulgata, patres ecclesiae...), quam ob rem inveniatis forsan
vocabula ignota sive inusitata. Utcumque sit, credo id satis bene
(intel)legere poteritis si antea legeritis summarium quod exaravi.
Vobis omnibus exopto faustum diem omnium sanctorum, noctem Mortuorum,
sive quidquid apud vos celebretis.
Summarium
Juvenis
quidam consuetudinem conjungit virgine quadam. Cum hujus
consuetudinis finem facere vellet, illa efficit ut membrum virile
perdat. Perterritus ad cauponam (cellarium) se confert bibendi
cupidus illicque mulierem offendit cui omnia narrat. Quae his auditis
ex tempore quid accidisset intellegit, eumque quaerit num nomen
feminae novisset. “Tibi opus erit vi uti”, ei dicit. Hic igitur
nocte ineunte stat juxta viam qua malefica ambulare solebat. Cum
tandem advenit, ei appropinquat ut sanitatem restituat. Hanc se nihil
scire dicentem manutergio strangulare incipit. “Nisi restitueres
sanitatem, morieris”. Mallefica moribunda constituit membrum
reficere. Statim, ut ipse referre potest, membrum apparet sub vestem.
In
oppido namque Rauenspurg juvenis quidam juvenculæ adhæsit, quam
relinquere volens membrum virile perdidit, præstigiosa utique arte:
ut nihil videre aut tangere præter planum corpus posset. Anxius inde
cellarium quendam adiit, ut vinum emeret, et paululum residens,
mulieri cuidam alteri superuenienti causam tristitiæ suæ aperiendo
singula enarravit, et ita esse corpore demonstrabat. Astuta illa, an
aliquam suspectam haberet, inquisivit. Et ille utique: talem ipsam
denominando, et rem gestam narrando manifestavit. Et illa expedit, ut
per violentiam aliquam ubi benevolentia tibi non suffragatur, pro
acquirenda sanitate ipsam inducas. At juvenis in crepusculo noctis
viam quam transire Malefica solebat observavit, et ipsam reperiens,
dum pro sanitate corporis sibi reddenda supplicaret. Et illa se
innoxiam, nec quicquam scire assereret, ipsam invadendo manutergium
quoddam ad collum fortiter comprimendo strinxit, dixit: Nisi mihi
sanitatem restituas, e manibus meis peribis. Unde illa, quia clamare
non poterat, et iam facies tumefacta nigrescebat: “sine”, inquit,
“me liberam, et te sanabo”. Et iuuenis dum nodum et stricturam
laxasset, Malefica manu ipsum inter femora seu coxas tetigit, dicens:
jam habes quod desideras. Et juvenis ut postmodum referebat,
notabiliter persenserat, antequam visu aut tactu seipsum
certificasset, membrum sibi ex tactu dumtaxat Maleficæ fuisset
restitutum. (Malleus maleficarum, II, Quaestio I, Capitulum VII,
261)
*Gratias agere oportet Eva Lara Alberola, cujus symbola "La brujería en los textos literarios: el caso del Malleus Malificarum" (Revista de Filología Románica, 32, 41-65) inveni hunc locum.
sábado, 7 de octubre de 2017
Primum vivere, deinde fashion
![]() |
Tres indutrices* petasum gerentes in commentario* Vogue |
Hoc
commentariolum nos monet de usu petasi**, ne eo modo eum induamus ut
nos prohibeat quominus prospicere possimus neque aliquid, invitis
nobis, offendamus. Sic paucis mutatis celeberrimi proverbii – sunt
qui dicunt a Thomas Hobbes dicto- nos monet 'primum vivere, dein
fashion', scilicet primum vestimentis utiliter, postea eleganter
uti: ne igitur, ut Empedocles ille, qui in puto cecidisse dum
philosophabar dicitur, nos autem nimis curantes morem novissimum* prave ambulemus.
** Scio esse
varias voces ad petasos nominandos: nulla vero hac aptior mihi visus est.
Si aliter sentis seu aptiorem vocem novisti, mihi certiorem facias.
* 'model', 'magazine' and 'fashion'
in http://www.josephsusanka.com/silva (Lexicon Morganus)
martes, 5 de septiembre de 2017
De Cælo 2017 (Matriti)
![]() |
Ecce nos, grex b3 |
'Quid
dulcius quam habere quicum sic ut tecum loqui?' dixit Cicero: quis
enim negare audeat? Hujus sententiæ hac septimana interdum memini
cum Matriti afui ut scholas æstivas linguæ latinæ vivæ peterem.
Neque vero tantum in latine loquendo mihi in mente venit hanc
sententiam: immo confitendum est mihi hoc anno consuetudinem jungere
dulcissimam cum aliquos homines qui adhuc non satis latine callent ut
ex tempore loquantur, quam ob rem non tam diu latine quam anno
superiore locutus sum; neque, ut aliud denuo confitear, mihi pudet:
amicos enim amicasque novi quos procul dubio me doctiorem
beatioremque fecerunt quibuscumque diu nexus junget. De hac re autem
non loquar, quamquam nunc mente volvo multæ quæ animum adhuc nunc
curso peracto excitant; neque fortasse potuissem, cum aliquando sint
res quæ latine, immo meo in sermone hispanico, difficilimæ expressu
sunt me nondum satis callente.
Scholis
enim interfui Cursus Aestivi Latinitatis Vivæ Matritensis
(C.AE.L.U.M. acronymo dictum) quo magistri discipulique tum tirones
cum peritiores urbem Matritensem, Hispaniæ caput, ad rationes
docendi necnon simul ad linguam latinam exercendam petunt per fere
unam septimanam. De quibus rebus cottidie agantur scholæ potestis
hic certos fieri esse. Hoc cursus, conditum atque instructum
ab illustrissimis fautoribus illius societatis CulturaClásica.com,
quæ cultum clasicorum Hispaniæ maxime favet abhinc jam multos
annos, hac æstate jam quinque annos nata est et, ut puto omnes
optamus, multos per annos adhuc celebrabitur.
Cottidie
igitur mane sodales in diversos gradus dividebantur ad scholas
recipiendas, ab gradu A1 (plus minus secundum illa ratione europæa linguarum) in quo primi capituli Familiæ Romanæ leguntur usque
ad peritissimum C1 'humanistæ' nuncupatum ubi lectiones de
scriptoribus antiquis dissererentur (ecce exemplum a illustrissimo
Ansgario nostro dato). Ipse gradu B3 interfui, ubi aliquando
legebamus scriptores antiquos -Plautus, Titus Livius et alii-
aliquando exercebamus novas rationes capitulorum FamiliæRomanæ docendorum una cum diversis magistris, de quibus postea vos loquar.
Deinde prandio sumpto paucis post horis vespere aliquando seminaria,
quorum oportebat seligere quas optatissimas tibi fuerint, quibusque
multæ tractabantur (nempe de scriptoribus, de rationes docendi
necnon de instrumentis ad docendi aptissimis) aliquando lustrationes
latine peractas in Musæo (ambo 'El Prado' atque 'Caixa Forum') quae
dicuntur celebrabantur. Postremo cena sumenda erat jamque tempus
aptus ad nonnulla facienda tandem se praebebat: alii ad garriendum
necnon pocula sumenda una cum amicis, alii -fama tradit, ipse vero
nescio- ad scholas postridie parandas.
Præter hoc
autem fuit occasio pulcherrima ad consuetudinem jungendo cum
magistris fautoribusque maximis qui rationem vivam linguæ latinæ favent. Etiam cum illis qui mihi scholas non dederunt, quamquam mihi
confitendum est non satis mihi fuit tempus ad cum illis loquendum
hoc anno: ædibus enim conductis una cum amicis meis procul
deversorium ubi alii manebant seminariaque habebantur non tam diu cum
his hominibus fuit. Utcumque sit, saltem, ut de eis loquar, paululum
cum nonnullis locutus sum.
Lectiones
enim audivi a duobus magistris quos jam anno præterito noverat:
nempe Georgius Tarrega, maxime cultus classici fautor ex omnibus,
vehemens orator necnon peritissimus multis in rebus qui identidem
curat ne verbum Hispanicum ex oris nostris efluat atque copiam
verborum augeamus; et Aloisia, doctissima magistra, quæ semper
jucundissima exercitia nos præbet latine quasi sermone Hispanico
loquendo. Ambo igitur ex Valentia, urbs latinitatis florens: illic
enim Collegium Latinitatis una cum aliis magistris
discipulisque condederunt. Ex quibus quoque David González, quo
versiculos quosdam a Terentio enodare libentissime licuit in
seminario, quoque mihi fortuna præbuit occasionem noscendi.
![]() |
Antonio Cantudo, Santiago Campo, Antonio González Amador et Emilio Canales (nisi fallor...) |
Fuerunt
alii jam mihi quoque noti interretis causa, præsertim quorum
jamdudum voces mihi licuit audire cum sermones ediderent: Justus ille Bailey primum, cum magister mei gregis fuisset; cujus nihil est
dicendum nisi quod mihi fecit latinitatem omnino non plenam
barbarismorum diligere cum ejus pacto jucundissimo docendi; Alexander Veronensis postea, quo multum fructus sum ejus Sermones Rædarii
auscultando, quem non ut vellissem nimis temporis locutus sum sed
saltem libentissime dum cibum edebamus aut natabulo casu
conveniebamus.
Valde
quoque gavisus sum consuetudinem jungendi cum Carolo Martínez Altolaguirre, magistrum quem fortasse novisti, cujus scholæ omnino
per interrete in Classics at Home dantur; sed cujus fama apud multos
Hispanos ducit a quodam texto quo primum multi legimus de methodis
hodiernis necnon de inscientia multis -profecto me ipso!- discipulis
a universitate jam egressis pertinente quod ad lectionem scriptorum
antiquorum pertinet: quod nemo dicere audebat, ille ausus est.
Sermones suos scholasque quasdam per interrete quoque auscultare
licet, ubi diligentia atque studium veræ latinitatis patet. Postremo
novi Avitum, mea quidem sententia fortasse callidisimum linguæ latinæ virum, cujus benevolentia nos præbuit discipulos Scholæ Latinæ Universalis Europæae occasionem discendi gratis cum methodo
Le latin sans peine.
Fuerunt
quoque alii magistri quorum scholis non interfui: Roberto Carfagni,
re vera magister meus, eo nesciente, cum tæniolas ejus scholarum cum
Josiah fere cottidie abhinc nonnullos menses studiose spectarem;
Casparius, quem saltem mirari versiculos Ovidi canendo possui in
seminario; et alii quos neque noveram neque novisse potui, proh
dolor.
Præterea
novi multos alios homines latine callidos: alii qui in Pipiato jam
noveram; alii qui anno præterito noveram e Gallæcia (quos ut
conterraneos habeo cum illic per quinque annos habitavi), Valentia,
Malaca, insulis Balearis... quorum plura scribere potuissem. Postremo
dicendum est me novisse in seminario de Vergilio virum quendam qui
mihi maxime auxilio fuit in legendo ecglogas Vergilii; vir enim
peritissimus sicut alii, cujus nomen non memini nunc, quocum vero
libenter didici et locutus sum (gratias plurimas amice!).
Satis, ut
puto, est. Abhinc duos annos, e universitate eggresso, saltem valebam
sententiam unam latine laboriose ægreque scribendo. Hodie saltem
paulum scribere valeo atque, quod re vera scopum est, in dies melius
meliusque scriptores antiquos intellego. Quo plura disco, eo magis
discere opto: pergamus discere! Sunt multi quibus gratias referre
oporteret, longasque sententias scribere: in primis vero, procul
dubio, huic cæli quem me ascendente sivit tot homines peritissimos
novi, tot rationes linguam latinam docendarum, tanto animo hanc
linguam diligere.
sábado, 2 de septiembre de 2017
Varronianum primum: ab hiatu hiems.
Fortasse
veriloquia varroniana -scilicet non omnia- hodie nobis stulta, non
satis emendata, puerilia videantur. Consentio plerumque;
neque immo vero mihi insulsa videntur: pluria enim quasi paula
poemata sunt. Hic memor horum veriloquiorum ero quas in opera sua De
lingua latina invenire potestis:
Hujus
temporis pars prima hiems, quod tum multi imbres, hinc hibernacula,
hibernum; vel, quod tum anima quæ
flatur omnium apparet, ab hiatu hiems (L. L., VI, 9).
Suscribirse a:
Entradas (Atom)
Ad pharum (Maspalomas)
Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...
-
Supplicium Marsyæ. Titianus pinxit anno circa MDLXX Olim Minerva dum in media silva ambulabat aliquid insoliti offendit. Quod n...
-
Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...
-
Capitulum XXXVII: recitatio et vocabula nova (subtitulis latinis): https://t.co/sfhtw7chIX vía @YouTube — ysmael fortunatus (@ysmaelpipi...