sábado, 10 de julio de 2021

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus nonnullos (Canarias Jazz & Más) profecti sumus. Id genus modi musici audivimus quod nostrá linguá -potius anglica- dicitur 'jazz'. Valde fructus sum etiamsi in sellis persollam gerentes nobis opus erat manere. Primo grege tympanista optimus erat, altero autem miscebatur modi musici cum quodam genere theatri et comœdiæ -non enim tantum canebantur, verum etiam saltabant, ridebant, jocabantur. Media nocte domum pervenimus. Hodie cum eis denuo conventurus eram ut insulam percurrerem, sed tandem constitui domi manere. Me tædet eorum, praecipue duo vel tres senuum, qui magna voce continuo garrientes ac inter se disputantes et sententias sententiis eisdem denuo addendo de quodlibet opinantur, quod scilicet aliquando etiam mihi placet -non est quod mundum servemus (arreglar el mundo), ut dicitur apud nos- sed cum ambulationes producentur totum diem, ex hora sexta antemeridiana ad sextam posmeridianam, mens quidem mea defatigatur. Domi ergo maneo. Postea cum amica ad alium concentum adibo. Nunc me cibus japonicus sperat. In proximum.

viernes, 9 de julio de 2021

Ignoscas, linguam

 Ignoscite, linguas antiquas, latinam graecamque, quod peccavi. Ante duo annos cottidie vobis utabar ne obliviscerer faciem, immo ut quam alte vos cognoverim. Eheu, ne scio quidem utrum hoc verbum -sc. cognoverim- recte scriptum sit, nec curo nunc, tantum enim velim pauca scribere ut animadvertam utrum adhuc plus minus valeam latine scribere.

Quid addendum? Cum munere fungi cœpisti desunt horæ ad linguam discendam. Sunt, sed ita corpus fatigatus, sed ita mens labore fracta est ut tantum animo sit quidquid edere, televisificas nugas videre.

Nec facile est vos recordari! Ex animo celerrime dilabimini nisi continuo vos studemus. Non licet vocem vestram auscultari (aliquando sunt qui latinam vel graecam loquantur per retem, sed tædet eodem semper eosdem auscultari) vel latine loqui cum desint sodales quibus sit occasio. Sed satis querellarum. Haec hactenus. In proximum.

Ad pharum (Maspalomas)

 Heri una cum sodalibus ambulatoribus -scilicet quibus ad montes percurrendos convenire solebam- ad regionem australem insulae ad concentus ...