sábado, 7 de octubre de 2017

Primum vivere, deinde fashion



Tres indutrices* petasum gerentes in commentario* Vogue

Hoc commentariolum nos monet de usu petasi**, ne eo modo eum induamus ut nos prohibeat quominus prospicere possimus neque aliquid, invitis nobis, offendamus. Sic paucis mutatis celeberrimi proverbii – sunt qui dicunt a Thomas Hobbes dicto- nos monet 'primum vivere, dein fashion', scilicet primum vestimentis utiliter, postea eleganter uti: ne igitur, ut Empedocles ille, qui in puto cecidisse dum philosophabar dicitur, nos autem nimis curantes morem novissimum* prave ambulemus.

** Scio esse varias voces ad petasos nominandos: nulla vero hac aptior mihi visus est. Si aliter sentis seu aptiorem vocem novisti, mihi certiorem facias.

* 'model', 'magazine' and 'fashion' in http://www.josephsusanka.com/silva (Lexicon Morganus)

1 comentario:

  1. Plerisque feminis, quae e pedibus laboramus propter calceos fulmentis altis praeditos indeque alias servitutes vestiarias ferimus, dictum 'aureum' esse deberet illud vel potius hoc: 'primum bene ambulare, deinde cetera omnia'. :)

    ResponderEliminar