lunes, 31 de octubre de 2016

albus Mureli risus

serena erat nox. vir jam ætate provecta reveniebat domum obscura hiemis nocte. cum jam intus porta post se sibilans clausa fuerit, statim animadvertit non res ut solebant se habere. cur vero dicere non audebat. aliquantulum sollicitus pedem ferre incipit ad ejus cubiculum. illic sedentem invenit ejus uxorem, pagellas legentem ad lucernae lumen. eam subridens salutavit et «salve, mel meum» susurravit «quid tibi?» at illa «nihil novi» responsa «litteras scribo ad amicam». 
 
sic per incertum spatium temporis locuti sunt. Murel tandem -scilicet hoc uxori nomen erat- e cubiculo exivit; vir solus denuo secum meditabatur. dum variæ mente volvebat, oculos casu in epistulis inecit. hoc primum eum risum admovit, quod litterae maxime incomptae erant -eas fere legere possis; neque dici quidem possis qua in lingua litteris, quamquam ignotis -sicut græca-, exarata: signa enim passim prave exstructa erant, sententiæ aliæ sinistrorsum, aliæ dextrorsum et deorsum intentæ quasi perterrita formicarum vestigia. frontem forte contrahens, eas intentus aspiciebat, neque intellegebat quidem nullas, cum uxorem appropiquare audivit.

at ille «dic» dixit «quales litteras hic exaravisti?» dixit enim, neque responsum ea dedit. tam quam umbra mortui, oculos in mariti oculis jacens, facies serena, tacebat. deinde «nonne» dixit voce lene subridens «eas legere potest?» ille subridens «minime» dixit, atque denuo aspicit litteras. nunc perterritus animadvertit se, immo, eas rectissimi intellegere poterat! hoc autem modo coepit legere “si pulchros manes tibi sunt, cave eos bene serves...” frentem contrahens, ne bene quidem sciens quod dicturus erat, eam respicit. nemo adstabat.

vix clamore vitando, corde palpipante laborans, audivit quondam cantum e perystilo ortum. cum currens illic advenit, vidit uxorem a tergo humi sedentem dum cælum studiose aspiciebat. silentio eam appropinquans, sedit juxta illam quoque quasi ipse aliquid cælo quærens. post paulum spatium temporis, constituit silentium rumpere. subito faciem volvens ad suam, nullos oculos, nullas genas neque aures invenit: offendit tantum magnum risum candidæ calvariæ.

talia mihi narraverunt ignoti quidam quos iter faciendo novi. nemo invenit cadaver neque calvariam in perystilo. jam tum tamen vir ille nunquam oblitus est sacra manibus parare.